Rozmiar: 15909 bajtów

CCLXXV.

1381, November 16. Prag.

Derselbe bestätigt die Einvorleibung der Kirche zu Michelau in das Stift.

Pileus miseracione divina tituli sancte Praxedis presbyter cardinalis ad infrascripta apostolica auctoritate suffulti dilectis nobis in Christo . . abbati et conventui monasterii in Kamencz ordinis Cisterciensis Wratislaviensis diocesis salutem in domino. Iustis petencium - No. CCLXXIII. - complere. Vestris igitur in hac parte supplicacionibus grate concurrentes assensu unionem, annexionem et incorporacionem ecclesie parrochialis in Michelaw dicte Wratislaviensis diocesis vobis et vestre monasterio auctoritate ordinaria factas, prout proinde facte sunt atque geste, ratas habentes atque gratas eas auctoritate apostolica, qua fungimur, tenore presencium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Prage XVII. Kalendas Novembris pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Urbani divina providencia pape VI. anno tercio.
Palanndes.

Or. Perg. An blauleinener Schnur das starkverletzte S.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów